monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > ad Romanos, 13 > sectio 27 > sectio 2 > sectio 17 > bavPal.lat.1554.178 > B > csg458.21 > sectio 17 > sectio 3 > sectio 37 > sectio 14 > 1 > sectio > sectio 15 > sectio 19 > 19
Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 4, XVIII. De Iohanne cantatore sedis apostolicae, qui propter docendum Britanniam venerit . <<<     >>> XX. Hymnus de Illa.

CAPUT XIX. Ut Aedilthryd regina virgo perpetua permanserit, cuius nec corpus in monumento corrumpi potuerit. HIDE LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Accepit autem rex Ecgfrid coniugem nomine Aedilthrydam, filiam Anna regis Orientalium Anglorum, cuius saepius mentionem fecimus, viri bene religiosi, ac per omnia mente et opere egregii: hab34.115 v quam et alter ante illum vir habuerat uxorem, princeps videlicet Australium Gyruiorum, vocabulo Tondberct. Sed illo post modicum temporis ex quo eam accepit defuncto, data est regi praefato: cuius consortio cum duodecim annis uteretur, perpetua tamen mansit virginitatis integritate gloriosa; sicut mihimet sciscitanti ubk402.13 v cum hoc an ita esset quibusdam venisset in dubium, beatae memoriae Uilfrid episcopus referebat, dicens se testem integritatis eius esse certissimum: adeo ut Ecgfridus promiserit se ei terras ac pecunias multas esse donaturum, si reginae posset persuadere eius uti connubio, quia sciebat illam nullum virorum plus illo diligere.
2 Nec diffidendum est nostra etiam aetate fieri potuisse, quod aevo praecedente aliquoties factum fideles historiae narrant: donante uno eodemque Domino, qui se nobiscum usque in finem saeculi manere pollicetur. Nam etiam signum divini miraculi, quo eiusdem feminae sepulta caro bnf5226.246 corrumpi non potuit, indicio est quia a viri contactu incorrupta duraverit.
3 Quae multum diu regem postulans ut saeculi curas relinquere, atque in monasterio, tantum vero regi Christo servire permitteretur; ubi vix aliquando impetravit, intravit monasterium Aebbae abbatissae, quae erat amita regis Ecgfridi, positum in loco quem Coludi urbem nominant, accepto velamine sanctimonialis habitus a praefato antistite csg547.611 Uilfrido. Post annum vero ipsa facta est abbatissa in regione quae vocatur Elge; ubi constructo monasterio virginum Deo devotarum perplurium mater virgo, et exemplis vitae caelestis esse coepit et monitis. De qua ferunt, quia ex quo monasterium hab34.116 r petiit, nunquam lineis, sed solum laneis vestimentis uti voluerit: raroque in calidis balneis, praeter imminentibus sollemniis maioribus, verbi gratia Paschae, Pentecostes, Epiphaniae, lavari voluerit; et tunc novissima omnium, lotis prius suo suarumque ministrarum obsequio caeteris quae ibi essent famulis Christi. Raro praeter maiora sollemnia, csg247.205 vel arctiorem necessitatem, plus quam semel per diem manducavit: semper, si non infirmitas gravior prohibuisset, ex tempore matutinae synaxeos, usque ad ortum diei, in ecclesia precibus intenta perstiterit.
4 Sunt etiam qui dicant quia per prophetiae spiritum, et pestilentiam qua ipsa esset moritura, praedixerit, et numerum quoque eorum, qui de suo monasterio hac essent de mundo rapiendi, palam cunctis praesentibus intimaverit. Rapta est autem ad Dominum in medio suorum, bnf5226.247 post annos septem ex quo abbatissae gradum susceperat: et aeque ut ipsa iusserat, non alibi quam in medio eorum, iuxta ordinem quo transierat; ligneo in locello sepulta.
5 Cui successit in ministerium abbatissae soror eius Sexburg, quam habuerat in coniugem Earconberct rex Cantuariorum. Et cum sedecim annis esset sepulta, placuit eidem abbatissae levari ossa eius, et in locello novo posita in ecclesiam transferri; iussitque quosdam fratribus quaerere lapidem, de quo locellum in hoc facere possent: qui, ascensa navi, ipsa enim regio Elge ubk402.14 r undique est aquis ac paludibus circumdata, neque lapides maiores habet, venerunt ad civitatulam quandam desolatam, non procul inde sitam, quae lingua Anglorum Grantacaestir vocatur: et mox invenerunt iuxta muros civitatis locellum de marmore albo pulcherrime factum, hab34.116 v operculo quoque similis lapidis aptissime tectum.
6 Unde intelligentes a Domino suum iter esse prosperatum, gratias agentes retulerunt ad monasterium.
7 Cumque corpus sacrae virginis ac sponsae Christi aperto sepulcro esset prolatum in lucem, ita incorruptum inventum est ac si eodem die fuisset defuncta, sive humo condita; sicut et praefatus antistes Uilfrid, et multi alii qui novere, testantur. Sed certiori notitia medicus Cynifrid, qui et morienti illi, et elevatae de tumulo adfuit: qui referre erat solitus quod illa infirmata habuerit tumorem maximum sub maxilla.
8 'Iusseruntque me, inquit, incidere tumorem illum, ut efflueret noxius humor qui inerat: quod dum facerem, videbatur illa per biduum aliquanto bnf5226.248 levius habere; ita ut multi putarent quia sanari posset a lancsg247.206guore. Tertia autem die prioribus adgravata doloribus, et rapta confestim de mundo, dolorem omnem ac mortem perpetua salute ac vita mutavit.
9 Cumque post tot annos elevanda essent ossa de sepulcro, et extento desuper papilione, omnis congregatio, hinc fratrum, inde sororum, psallens circumstaret; ipsa autem abbatissa intus cum paucis ossa elatura et dilutura intrasset, repente audivimus abbatissam intus voce clara proclamare: Sit gloria nomini Domini.
10 Nec multo post clamaverunt me, intus reserato ostio papilionis: vidique elevatum de tumulo, et positum in lectulo corpus sacrae Deo virginis quasi dormientis simile. Sed et discooperto vultus indumento, monstraverunt mihi etiam vulnus incisurae quod feceram, curatum; ita ut mirum in modum pro aperto hab34.117 r et hiante vulnere cum quo sepulta erat, tenuissima tunc cicatricis vestigia parerent.' Sed et linteamina omnia quibus involutum erat corpus integra apparuerunt, et ita nova, ut ipso die viderentur castis eius membris esse circumdata. Ferunt autem quia cum praefato tumore ac dolore maxillae sive colli premeretur, multum delectata sit hoc genere infirmitatis, ac solita dicere: 'Scio certissime quia merito in collo pondus languoris porto, in quo iuvenculam me memini supervacua monilium pondera portare; et credo quod ideo me superna pietas dolore colli voluit gravari, ut sic absolvar reatu supervacuae levitatis; dum mihi nunc pro auro et margaritis, de collo rubor tumoris, ardorque promineat.
11 ' Contigit autem tactu indumentorum eorumdem, et daemonia bnf5226.249 ab obsessis effugata corporibus, et infirmitates alias aliquoties esse curatas. Sed et loculum in quo primo sepulta est, nonnullis oculos dolentibus saluti fuisse perhibent; qui cum suum caput eidem loculo apponentes orassent, mox doloris sive caliginis incommodum csg247.207 ubk402.14 v ab oculis amoverent.
12 Laverunt igitur virgines corpus, et novis indutum vestibus intulerunt in ecclesiam, atque in eo quod adlatum erat, sarcophago posuerunt, ubi usque hodie in magna veneratione habetur. Mirum vero in modum ita aptum corpori virginis sarcophagum inventum est, ac si ei specialiter praeparatum fuisset: et locus quoque capitis seorsum fabrefactus, ad mensuram capitis illius aptissime figuratus apparuit.
13 Est autem Elge in provincia Orientalium Anglorum regio familiarum circiter sexcentarum, in similitudinem insulae, hab34.117 v vel paludibus, ut diximus, circumdata, vel aquis: unde et a copia anguillarum quae in iisdem paludibus capiuntur, nomen accepit; ubi monasterium habere desideravit memorata Christi famula, quoniam de provincia eorumdem Orientalium Anglorum ipsa, ut praefati sumus, carnis originem duxerat.



Beda, Historia Eccl. Gentis Anglorum, 4, XVIII. De Iohanne cantatore sedis apostolicae, qui propter docendum Britanniam venerit . <<<     >>> XX. Hymnus de Illa.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 1 > ad Romanos, 13 > sectio 27 > sectio 2 > sectio 17 > bavPal.lat.1554.178 > B > csg458.21 > sectio 17 > sectio 3 > sectio 37 > sectio 14 > 1 > sectio > sectio 15 > sectio 19 > 19

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik